- PERIEGETAE
- PERIEGETAEquinam communiter, dicti, vide supra. Alii sunt, quorum meminit Plut. de Pythiae Oraculis, Υ῾κολαβὼν οὗν ὀ Θεὼν, ἀλλὰ καὶ νȏν εἶπεν ὦ παῖ δοκοῦμεν ἐπηρέια} τινὶ τοὺς Περιηγητὰς ἀφαιρεῖςθαι τὸ οἰκεῖον ἔργον ἔασον οὖν γενέςθαιαι τὸ τοιοῦτο πρότερον. At vero subiciebat Theon adolescens, videbimur malitiâ quâdam Enarratores suô munere defraudare, eos ergo sine prius sua agere. Nempe sic vocabantur ii, qui per omni antiquitatis monumenta, atque in super ad donaria, templa, cellas, statuasque, visendas, quaeque alia huiusmodi erant, peregre advenientes deducebant, atque ubi quid plenius explicandum occurret, iis enarrabant. Cuiusmodi Περιηγηταῖς inprimis olim abundabant ea loca, in quibus χρηςτήρια, Oracula, non Graecorum solum, sed Afrorum quoque et Asianorum, exstructa erant atque adornata. Hîc docebant illi advenas, unde haec vel illa donaria, cuinam dedicata, quâ causâ, quibus occasionibus; quid circa hanc illamque statuam prodigii contigerit: mendaciisque ut plurimum ineptissimis avidos animos referciebant. Unde Lucianus Philopseude. Ε᾿ι γοῦν τις ἀφέλοι τὰ μυθώδη ταῦτα ἐκ τ᾿ Ε῾λλάδος, οὐδὲν ἄν κωλύσῃ λιμῷ τοὺς Περιηγητὰς ἀυτῶν διαφθαρῆναι, μήδε ἀμιςθὶ τῶ ξένων τ᾿ ἀληθὲς ἀκούειν ἐθελησάντων. Quod si quis fabulas auferat e Graecia nihil obstiterit; quo miniss earum Explanatores fame intereant; cum nullus sit hospitum, qui gratis veritatem audire vult. Hinc enim larga illis quottidie suppetebant emolumenta, uti apud eundem Delphius quidam Sacerdos pluribus exquitur. Atque hi Περιηγηταὶ, in omnibus argutiis exerciti, dum per omnia spectacula consultores eorumque comites circumducebant nullam non occasionem captabant aliquid eorum, quorum gratiâ advenissent, eliciendi; sive narrando successus eorum, qui talia vel talia a Deo petiissent, sive exempla recitando eiusmodi, quibus maiorem adhuc superstitionem iupsis incuterent; sie aliis artibus illis insidiando, illosque circumveniendo: hôcque modô Sacrificulorum in oraculis fraudes atque imposturas non parum iuvabant. Vide Ant. van Dalen de Oraculis Dissertat. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.